Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Gen NT Exod (English) >>NT Lev

Exodus Exod.1

haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt

Ruben Symeon Levi Iuda

Isachar Zabulon et Beniamin

Dan et Nepthalim Gad et Aser

erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa

filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph

et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis

venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis

atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur

dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares

quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos

praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

Exod.2

egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae

quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus

cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis

stante procul sorore eius et considerante eventum rei

ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est

cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum

respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius

ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis

quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis

cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo

et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum

qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum

erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui

supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum

quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito

responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius

quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob

respexit filios Israhel et cognovit eos

Exod.3

Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto

qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis

dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos

dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle

et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam

extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos

daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

Exod.4

respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus

dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses

dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam

ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae

si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego

perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde

loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent

virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace

dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam

tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum

dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel

dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum

tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat

veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel

locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo

et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

Exod.5

post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas

praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

Exod.6

dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua

locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus

qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis

pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae

ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei

ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis

et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum

et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus

narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua

respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis

locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti

isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi

hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon

et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem

filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas

filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres

filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas

accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem

filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri

filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri

accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum

at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas

iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron

in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti

et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi

et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao

Exod.7

dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus

tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua

sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti

et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima

et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt

erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem

dixitque Dominus ad Mosen et Aaron

cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum

ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum

vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter

proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum

vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua

dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti

haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis

dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem

et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti

feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus

avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice

foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis

impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

Exod.8

dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis

et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum

et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae

dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti

extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti

fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti

vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino

dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant

qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt

egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni

fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris

congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra

videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti

feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti

feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis

et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi

quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint

faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae

ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud

fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis

vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra

et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent

via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis

dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me

et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino

egressusque Moses a Pharao oravit Dominum

qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem

et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum

Exod.9

dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

quod si adhuc rennuis et retines eos

ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis

et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel

constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra

fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit

et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum

et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao

sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti

tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis

nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti

induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen

dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi

quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra

nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra

idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra

adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere

en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus

mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur

qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos

qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris

et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti

extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti

et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est

et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit

misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii

orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis

ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra

novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum

linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret

triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant

egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram

videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum

et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi

Exod.10

et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo

et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus

introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi

sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos

quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris

et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone

dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus

revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt

ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri

et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis

non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis

dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini

extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas

quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt

operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto

quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos

sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam

egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum

qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti

et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel

dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant

extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus

nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat

vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum

ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro

cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus

induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos

dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris

respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam

Exod.11

et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet

dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea

dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo

et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum

et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum

eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est

apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel

descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur

et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti

Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua

Exod.12

dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti

mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni

erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum

et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam

et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum

et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus

non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis

nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis

sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum

dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent

et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo

primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam

septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae

omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase

fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane

transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere

custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum

cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas

et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio

dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum

surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis

oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi

urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur

tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos

feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios

profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis

sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare

habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum

quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti

nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis

dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo

omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

advena et mercennarius non edent ex eo

in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis

omnis coetus filiorum Israhel faciet illud

quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo

eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

Exod.13

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia

et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem

hodie egredimini mense novarum frugum

cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto

septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini

azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis

narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto

et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto

custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies

cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi

separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino

primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes

cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis

nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo

erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto

igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum

sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti

tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum

profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis

Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore

numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo

Exod.14

locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare

dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum

et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita

et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis

iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum

tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus

induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa

cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon

cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto

nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine

et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum

Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis

dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur

tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum

ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius

et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius

tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum

stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent

cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua

et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva

persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris

iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum

et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos

et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum

cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus

reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis

filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris

liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum

et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

Exod.15

tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare

fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum

Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius

currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro

abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis

dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum

et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam

et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari

dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea

flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

extendisti manum tuam et devoravit eos terra

dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum

adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim

tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan

inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae

Dominus regnabit in aeternum et ultra

ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius

sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris

quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare

tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam

et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem

et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum

dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

Exod.16

profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti

et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine

dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies

dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti

et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum

dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum

cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum

cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram

quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis

feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus

et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt

dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane

qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses

colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat

in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo

dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro

sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur

venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo

et sabbatizavit populus die septimo

appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle

dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti

dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras

sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum

filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan

gomor autem decima pars est oephi

Exod.17

igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim

dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis

cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech

manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii

dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo

aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens

quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem

Exod.18

cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto

tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat

et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena

alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis

venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei

et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea

qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum

narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus

laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum

et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti

nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos

obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino

altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam

quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam

cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei

cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius

at ille non bonam inquit rem facis

stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere

sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum

ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere

provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere

si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat

et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes

dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

Exod.19

mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai

nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis

Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel

vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi

si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra

et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel

venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus

responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum

ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum

qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua

et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai

constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur

manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem

descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua

ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris

iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris

cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis

totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei

descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset

dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo

sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos

dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum

cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos

descendit Moses ad populum et omnia narravit eis

Exod.20

locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos

ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis

non habebis deos alienos coram me

non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra

non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea

non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra

memento ut diem sabbati sanctifices

sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas

sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum

honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

non occides

non moechaberis

non furtum facies

non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt

cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur

et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis

stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus

dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis

non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis

altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi

quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua

Exod.21

haec sunt iudicia quae propones eis

si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis

cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul

sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum

si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt

si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi

quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur

qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat

si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur

qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur

qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur

si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo

si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat

qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit

sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est

si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint

sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima

oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede

adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit

dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos

si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit

quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit

si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam

dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit

si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

Exod.22

si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis

quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet

si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit

si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet

si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui

ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo

si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit

iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur

quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino

si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet

qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur

quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem

si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

maleficos non patieris vivere

qui coierit cum iumento morte moriatur

qui immolat diis occidetur praeter Domino soli

advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

viduae et pupillo non nocebitis

si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum

et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

diis non detrahes et principi populi tui non maledices

decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi

de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi

viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus

Exod.23

non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium

non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

pauperis quoque non misereberis in negotio

si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum

si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo

non declinabis in iudicio pauperis

mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum

peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius

anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo

sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena

omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro

tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus

et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro

ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane

primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae

ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo

quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te

praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo

non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum

servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui

non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo

terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas

non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae

paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram

ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro

non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum

non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

Exod.24

Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul

solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo

venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus

scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel

misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare

adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes

ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his

ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel

et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est

nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt

dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos

surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei

senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos

cumque ascendisset Moses operuit nubes montem

et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis

erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel

ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus

Exod.25

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas

haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes

hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim

oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris

lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale

facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud

arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro

inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis

qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis

ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi

facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

cherub unus sit in latere uno et alter in altero

utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

in qua pones testimonium quod dabo tibi

inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem

et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam

quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes

subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari

ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam

parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero

tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo

facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso

emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo

omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est

Exod.26

tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies

longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria

quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt

ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari

quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari

facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat

facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi

longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium

e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices

facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur

quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat

quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi

et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens

facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus

facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim

quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem

in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur

quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum

quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur

in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt

quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur

ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas

et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi

eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur

et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi

et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam

qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum

ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis

et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est

facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum

quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas

inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum

mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis

facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii

et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

Exod.27

facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei

quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis

et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem

in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem

et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas

cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel

Exod.28

adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem

et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi

haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi

accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum

facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito

duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant

ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel

sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum

opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos

et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem

facies et uncinos ex auro

et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis

rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine

ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus

in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis

in tertio ligyrius achates et amethistus

in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos

habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus

facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo

et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate

catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius

et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit

facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt

nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali

et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari

portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum

pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper

facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam

in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur

deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis

ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum

et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur

facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino

ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram

inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus

stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii

porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem

vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi

facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina

et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum

Exod.29

sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos

panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies

et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes

et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua

indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo

et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram

et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur

filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo

Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum

adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius

et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii

sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius

sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare

carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit

unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus

quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare

ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius

et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei

tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus

quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum

cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus

tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum

tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini

ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino

suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est

sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam

sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti

quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino

vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum

septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario

arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto

quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent

ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt

quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt

omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum

et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem

septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur

hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter

unum agnum mane et alterum vespere

decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno

alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis

sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea

sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi

et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus

et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

Exod.30

facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim

habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent

vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur

ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis

ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi

et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud

et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras

non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis

et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti

hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium

dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet

susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua

lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes

quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino

ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones

locutusque est Dominus ad Mosen

dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta

cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin

faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii

et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti

mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis

et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent

sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur

Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi

filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras

caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis

homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo

dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia

faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum

cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama

talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino

homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

Exod.31

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere

ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere

marmore et gemmis et diversitate lignorum

dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi

tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi

mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis

et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua

vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris

oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient

et locutus est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos

custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui

sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur

custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum

inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit

dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei

Exod.32

videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit

dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me

fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron

quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est

surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere

locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti

recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit

dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam

Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta

ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui

recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum

et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte

et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis

audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris

qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio

cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis

arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel

dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum

cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum

dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit

quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus

videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat

et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum

fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum

et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio

facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro

reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam

aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo

tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron

Exod.33

locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam

et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum

et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via

audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo

dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi

deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb

Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra

cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium

ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi

cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum

loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo

dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me

si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc

dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi

et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto

in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram

dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine

qui ait ostende mihi gloriam tuam

respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit

rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet

et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram

cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam

tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris

Exod.34

ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti

esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis

nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra

excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas

cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini

quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus

qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans

ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas

respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum

observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum

cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam

sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide

noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator

ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis

nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos

deos conflatiles non facies tibi

sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto

omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit

primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus

sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere

sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur

tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel

cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno

non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase

primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae

dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus

fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem

cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei

videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere

vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est

venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai

impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam

quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata

qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

Exod.35

igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri

sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur

non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati

et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens

separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes

hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

et pelles arietum rubricatas et ianthinas

ligna setthim

et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis

quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit

tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases

arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium

altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi

altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius

cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis

vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi

egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi

obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est

si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas

argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus

sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum

et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale

aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda

implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina

ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest

dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan

ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

Exod.36

fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus

cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

unde artifices venire conpulsi

dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

eo quod oblata sufficerent et superabundarent

feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter

ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur

unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga

quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim

fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur

et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis

fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur

ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas

et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

Exod.37

fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris

et fecit illi coronam auream per gyrum

conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero

vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro

et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam

fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine

duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii

cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes

fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem

circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum

ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream

fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae

contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari

ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro

et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba

fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant

sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera

tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno

et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo

talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua

vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus

fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari

ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis

conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

Exod.38

fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine

cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis

et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula

craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam

fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis

induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum

fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi

et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum

columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant

in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria

e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem

cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat

bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento

et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria

columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos

haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat

iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet

centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento

aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent

et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Exod.39

de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

quadrangulum duplex mensurae palmi

et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

in secundo carbunculus sapphyrus iaspis

in tertio ligyrius achates amethistus

in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

et mitras cum coronulis suis ex bysso

feminalia quoque linea byssina

cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

velum arcam vectes propitiatorium

mensam cum vasis et propositionis panibus

candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

et tentorium in introitu tabernaculi

altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

Exod.40

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

et ante illud altare holocausti

labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius

et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

altare holocausti et omnia vasa eius

labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

posuit et tentorium in introitu tabernaculi

et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes

cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

si pendebat desuper manebant in eodem loco

nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Gen NT Exod (English) >>NT Lev

Powered by PhiloLogic